- GASTUS
- GASTUSvett. Francis Dominus, ut augutatur Wendelinus, ex Prologo L. Sal. ubi quatuor Legislatores hanc condidisse dicuntur, Wisogast, Bodogast, Salegast et Windegast: qui quidem Francorum Rectores fuêrunt, in locis Bodoheim, Saleheim etc. a suis, ut apparet, sua singula nomina sortiti; ut proin Bodogast obtinuerit locum Bodoheim, Salegast Sale-heim, Windegast, Windeheim etc. Henr. Meibom. Notis ad Witekindum, ait Gast vocabulum Germ. non ut hodie hospitem, sed quemvis hominem ad omnia promptum agilemque olim signisicasie. At Camerarius, Gastos, Germanico nomine, a sapientia et scientia rerum, atque ingenii perspicacitate, dictos existimat, Horarum Succisiv. tom. 3. c. 63. C. du Fresne Gloss. Vide quoque ubi de Salica Lege.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.